monumenta.ch > Cassiodorus > 148 > 27 > 34 > MARCUS AURELIUS ANTONINUS HELIOGABALUS XX. > 123 > 30 > 16 > 2 > 7 > 13
Cassiodorus, Historia Eccl., 2, XII.Epistula Nicaeni concilii ad Alexandriam et Aegyptum destinata. <<<     >>> XIV.Quod canones ecclesiastici in Nicaea conscripti sint, et de Vicennalibus Constantini.

Cassiodorus, 2, CAPUT XIII.Quod Novatianorum episcopum Acesium evocarit Constantinus ad concilium.

1 Ex hac igitur epistula synodi manifestum est quia non solum Arium et consortes eius anathematizaverunt, sed etiam verba sectae ipsius; et quia de Pascha concordantes, haeresiarcham Meletium susceperunt. Movet autem me fervor imperatoris, etiam ex alia re eius voluntatis habere memoriam, et quemadmodum pro concordia cogitabat.
2 Habens enim providentiam pacis Ecclesiarum, vocavit ad synodum et Acesium Novatianorum religionis episcopum. Postquam ergo scripta et subscripta est a concilio fidei definitio, requisivit imperator Acesium, si et ipse consentiret in fide et paschalis definitione festivitatis. At ille: Nihil, inquit, novi, o imperator, synodus definivit.
3 Sic enim olim et a temporibus apostolorum ipse percepi et terminum fidei, et tempus paschalis festivitatis. Porro denuo imperatore requirente: Cur ergo te a communione separas? ille ea quae sub Decio gesta sunt persecutionis tempore replicavit, et subtilitatem acerbissimae regulae deduxit ad medium: quia non oporteat eos qui post baptisma peccant peccatum quod ad mortem esse Scripturae divinae pronuntiant, communicatione sacramentorum fieri dignos; sed invitandos quidem ad poenitentiam, spem vero remissionis non a sacerdotibus, sed a Deo solummodo sustinere, qui potestatem habet peccata remittere.
4 Haec cum dixisset Acesius, imperator ait: O Acesi, pone scalam, et, si potes, ascende solus in coelum. Haec nec Eusebius Pamphili, nec alii dixerunt. Ego vero audivi a viro nequaquam mentiente, qui et valde senex erat, et tanquam qui viderat ea quae fuerant in concilio gesta referebat. [SOCRATES, lib. I, cap. 6. Edit. Christ. Vales. cap. 9, p. 29.]
Cassiodorus HOME

bav823.83 bav824.64 bnf1603.41

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik